| Dies iræ, dies illa
|
| Solvet saeclum in favilla,
|
| Teste David cum Sibylla
|
| Quantus tremor est futurus,
|
| Quando judex est venturus,
|
| Cuncta stricte discussurus.
|
| Tuba mirum spargens sonum
|
| Per sepulcra regionum,
|
| Coget omnes ante thronum.
|
| Mors stupebit et natura,
|
| Cum resurget creatura,
|
| Judicanti responsura.
|
| Liber scriptus proferetur,
|
| In quo totum continetur,
|
| Unde mundus judicetur.
|
| Judex ergo cum sedebit,
|
| Quidquid latet apparebit,
|
| Nil inultum remanebit.
|
| Quid sum miser tunc dicturus?
|
| quem patronum rogaturus,
|
| cum vix justus sit securus?
|
| Rex tremendæ majestatis,
|
| Qui salvandos salvas gratis,
|
| Salva me, fons pietatis.
|
| Recordare, Jesu pie,
|
| Quod sum causa tuae viae,
|
| Ne me perdas illa die.
|
| Quaerens me sedisti lassus,
|
| Redemisti crucem passus;
|
| Tantus labor non sit cassus.
|
| Juste judex ultionis,
|
| Donum fac remissionis
|
| Ante diem rationis.
|
| Ingemisco tanquam reus,
|
| Culpa rubet vultus meus;
|
| Supplicanti parce, Deus.
|
| Qui Mariam absolvisti,
|
| Et latronem exaudisti,
|
| Mihi quoque spem dedisti.
|
| Preces meae non sum dignae,
|
| Sed tu, bonus, fac benigne,
|
| Ne perenni cremer igne.
|
| Inter oves locum praesta,
|
| Et ab haedis me sequestra,
|
| Statuens in parte dextra.
|
| Confutatis maledictis,
|
| Flammis acribus addictis,
|
| Voca me cum benedictis.
|
| Oro supplex et acclinis,
|
| Cor contritum quasi cinis,
|
| Gere curam mei finis.
|
| Lacrimosa dies illa,
|
| Qua resurget ex favilla
|
| Judicandus homo reus.
|
| Huic ergo parce, Deus,
|
| Pie Jesu Domine,
|
| Dona eis requiem. |
| Amen. |